monumenta.ch > Cassiodorus > 4
Cassiodorus, De Orthographia, III. <<<     >>> V.

Cassiodorus, De Orthographia, CAPUT IV. [Ex Papiriano ] [ ista collecta sunt.]

1 AE syllaba, quam nunc in fine sermonis diphthongon scribimus, ut, cogitationes magnae, apud antiquos per ai scribebatur, ut esset distantia genitivorum a dativis. Nam genitivo hanc divisionem dabant, ut non esset disyllabus similis dativo, sed trisyllabus inveniretur, ut, magnai, Asiai, aulai, rugai, ferai [ms., frugiferai].
2 Reliquiae et reliqui per c scribebantur: ut relicuus et vacuus, sic relicui et vacui; sic mortuus et mortui, strenuus, strenui; at nunc reliquiae vel exsequiae, per q scribuntur.
3 Cotidie, per c et o dicitur, ut scribitur, non per q; quia non a quoto die, sed a continenti die dictum est.
4 Haud, quando adverbium est negandi, d littera terminatur, et aspiratur in capite; quando autem coniunctio disiunctiva est, per t litteram sine aspiratione scribitur.
5 Malo per unum l, quod est magis volo. Malle, per duo ll, quod est magis velle. Nolo per unum l, est enim non volo. Nolle, per duo ll, quod est non velle. Primo querela apud antiquos per unum l scribebatur, sicut suadela, tutela, candela, corruptela: quamvis usus sibi etiam apud eos vindicaret, ut aliqua in figura diminutivorum per duo ll scriberentur: ut, capella, fabella, tabella.
6 Nunc autem etiam querella per duo l scribitur.
7 Narare per unum r scribitur, ut Varroni placet, secutus est enim etymologiam nominis eius, qua gnarus dicitur quis, qui scit et accepit quod loqui debeat. Denique compositio verbi ita scribitur, ignorare, quod non per duo r, sed per unum scribitur. Ideo et naratio unum r habere debet.
8 Quot, quando numerus est, per t; quando pronomen, per d scribendum est. Nam totidem per t scribitur, quia numerus est.
9 Quaecunque verba ab s littera incipiunt, si composita sint, ut ex praepositionem accipiant, servata s littera scribuntur: ut, specto, exspecto; salio, exsilio. At caetera verba quae s in principio non habent, onerari non debent: aestimo, existimo; acuo, exacuo; agito, exagito.
10 Prendo dicimus et prehendo, ut hercle et hercule, nihil et nihili. Sed in his verbis, quae aspirationem habere debent, haec observari eatenus poterunt, quatenus consuetudo permiserit; sed tamen libellus nos evidenter docet, qui inferius de aspiratione scriptus est.
11 Traps ab eo quod dicitur trabis, et urps, per p debent scribi, licet Varro per b scribendum putet quod in reliquis casibus b habent. Sed tamen cum ψ littera Graeca nullo modo transferri potuerit in usum nostrum, et vis eius per p et s litteras scribatur, necessarium est ut ubi ψ Graecum sonat apud nos (quod vitari non potest) per has litteras scribatur, id est p s, licet in obliquis casibus b habeant: ut, caeleps caelibis, urps urbis; item in aliis ipsam retineat: ut, auceps aucupis.
12 Unde apparet in his casibus mutare nos debere p et b, in quibus se etiam ambae consequuntur, interposita vocali. Hanc etiam regulam sequitur in φ, quae et ipsa per p et h constat: ut, cinips, ciniphis, quae in nominativo casu p et s, in aliis casibus per p et h scribitur.
13 Quicquam, in medio per c, non per d, scribi debet. In compositione enim plerumque d in c commutatur, ut in praepositionibus, accedo, accumulo.
14 Formosus sine n, secunda syllaba scribendum est, ut, arenosus, frondosus, aquosus, herbosus; participia vero habent n, ut tonsus, tunsus, mensus, pransus. Antiquorum nulla observantia fuit, cum n, an sine n scriberent, illi enim tosus, tusus, prasus plerumque scribebant.
15 Y Graecum nos in quibusdam in u convertimus, ut Cymas, Cumas, cyminum, cuminum: in quibusdam non vertimus, ut, Syria, Cyriacus, symbolum, sycophanta.
16 Forfices secundum etymologiam debemus dicere et scribere: ut si a filo dicamus, f debeamus ponere, ut forfices, quae sunt sartorum; et si a pilo, per p, ut forpices, quae sunt tonsorum; si a capiendo, per c, ut forcipes, eo quod formum capiant, quae sunt fabrorum; formum enim dixerunt antiqui calidum, unde est formosus.
17 Vulgus, vultum, parvum, torvum, sunt qui putant per duo u scribi non debere: quod similis vocalis vocali adiuncta, non solum non cohaereat, sed etiam syllabam augeat, ut est vacuus, ingenuus, occiduus, exiguus, perspicuus, et in verbis, metuunt, tribuunt, statuunt. Sed Velius Longus per rationem praesumptam decipi eos putat, quod primitivus, et adoptivus, et nominativus, et alia per u et o scribantur.
18 Nam aliter scribere, et aliter pronuntiare vecordis est. Cum enim per o scribant, per u enuntiant. Praeterea qui contra sentiunt, non respexerunt unum u toties consonantis vim habere, quoties pro consonante ponitur, quod apud Graecos digammon vocatur: ac sic fieri, ut nominativus duas quidem u litteras habeat, sed priorem pro consonante, posteriorem pro vocali scilicet positam.
19 Sic et Donatus dicit, quoties u et i, seu sibi, seu aliis vocalibus praeponuntur, loco habendas esse consonantium. Hiemps, ut Caecilio [ms., Sellio] videtur, p habere propter m litteram non debet, quod satis sine ea littera m sonet; vel quod per omnes casus ne vestigium quidem illius appareat. Sumpsi autem quaeritur an possit sine p littera, ut hiemps sonare: sed quia et in alia declinatione p respondit, cum dicimus sumptus, sumpturus, necessario per p scribi debet.
20 A, et ab, et abs, et au praepositiones unius generis sunt: velut cum dicimus, a me, ab illo, abstuli, aufugi. Sed observandum, ut tunc ab praepositio scribatur, quotiens parti cuilibet orationis coniungitur, quae a vocali incipiat, ne dictio multis consonantibus oneretur. Si vero a consonante pars aliqua, cui praeponitur incipiat, non est ponenda ab praepositio, sed a solum; ut, a fratre, a vicino, ab homine, ab urbe. Abs vero apud nos nominibus, cum quibus in compositione [ms. conclusione] venit, respuenda est; ut est, ab urbe venio, non abs urbe venio.
21 Nam in compositione non est evitanda, ut abscondo, abstineo. Au quoque his praeponenda est, quae a consonantibus incipiunt.
22 In praepositio si composita sit, et p, aut b, vel m, sequatur, n in m convertit; ut improbus, imbuit, immutat. Quoties vero g illam sequitur, n amittit; ut, ignarus, ignotus, nam gnarus et gnotus simplices sunt.
23 Ad praepositio interdum retinet d litteram; ut, adfert, adfuit; interdum variat, ut, ammonet, amminiculum. Plerumque evenit, ut consonantes quaedam verborum aut vocabulorum coniunctae huic praepositioni, mutentur; quando autem fiat, quando non, sono internoscemus. Accedo duo cc, attuli duo tt, ut, assiduus duo ss, appareo duo pp, alligo duo ll, annuo duo nn.
24 Est etiam ubi necesse est hanc litteram interire, id est, d, ut, aspiro, aspicio; nulla enim consonans per d intercedit, sed omnino d deperit.
25 Ex praepositio sequentibus b, d, g, l, m, n, litteris, et u et i, cum pro consonantibus sunt, x litteram amittit, ut, ebibit, edidit, egessit, elusit, emicuit, enarravit; sequente vero f, nostra consuetudine in eamdem litteram mutat, ut effundo.
26 Ob praepositio interdum ponitur plena, ut est, obire, oberrare; interdum in eamdem litteram transit, a qua sequens sermo incipit, ut offulsit, ommutuit, opposuit; sequente vero u, loco consonantis posita, integra custoditur, ut, obversus, obvius.
27 Sub praepositio, ut superior, interdum b litteram servat, ut, subire, subesse, subauscultare; interdum mutat in eamdem litteram a qua sequens inchoat verbum, ut sufficit, suffigit, summovit, sumministrat, supponit, supprimit, suggerit; sequente r littera integra manet, ut, subrado, subremigo, subrideo, nec unquam sequente r littera corrumpitur.
28 B in s mutatur, sequentibus t et c, ut, sustulit, suscepit.
29 De praepositio aut plena in compositionibus ponitur, ut deducere, demonstrare, detrudere; aut correptione e litterae corrumpitur, ut, deorsum. Nam quando in i litteram transit, ut est: Aera dimovit tenebrosum, et dispulit umbras, non est a praepositione de, sed dis, ut, distraho, dispereo.
30 Dis praepositio sequentem litteram s non amittit, ut, dispicio: sequentibus vero b, d, g, l, m, n, r, amittit, ut, dibucinat, diducit, digerit, dilacerat, dimovet, dinoscit, diripit. Interdum s littera, sequenter, in eamdem litteram mutatur, ut, dirumpo; sequente f, consuetudine in eamdem mutat litteram, ut diffundo.
31 Re praepositio non tantum plena praeponitur quibusdam partibus orationis, ut, removet, refricat, respirat; sed et d litteram assumit, ut est, redire, redolere. Sed interdum d littera geminatur, quotiens ab eadem littera sequens incipit syllaba, et una pars orationis expletur, ut, reddere dicimus, geminata d; reducere autem simplici utimur.
32 Trans praepositio interdum plena est, ut, transtulit, transactum, transeo, transitus: interdum minuitur, ut, traiicit, traducit.
33 Sine praepositio interdum assumptione litterae d corrumpitur, ut, seditio, sedulo.
34 Pro praepositio, cum sit naturaliter longa, interdum in compositione corrumpitur, partim correptione, ut, proavus; partim assumptione litterae d, ut, prodest, proditus, prodigus; interdum integra est et ipsa, et pars cui coniungitur, ut, procuro. Sequentibus i et u, cum pro consonantibus sunt, nonnunquam litteram perdit, aut mutat, ut, providens; aut adsumit, aut corripitur, ut, profertur.
35 Circum praepositio, sequentibus vocalibus, m litteram in enuntiatione amittit, in scriptura servat; sed cum i et u vocales loco consonantium positae sequuntur, et scribitur, et enuntiatur: ut, circumvenit, circumiacet.
36 Ante praepositio interdum integra manet, ut anteactum, antevenit, antecedit; interdum mutatione in i litteram corrumpitur, ut, antistat, anticipat.
37 Inter praepositio in una voce sequente l littera, r in eamdem mutat, ut, intellego; caeteris litteris sequentibus vocalibus, pro voce integra manet, ut, interius.
38 Cuius, et cui pronomina per q scribebantur, nos autem et ad brevitatem festinavimus scribendi, et illam pinguedinem limare maluimus.
39 Accerso per c, et arcesso per r; sed accerso significat advoco; arcesso, repello, prohibeo.
40 Coqui, Gratus artigraphus per c primam syllabam, secundam per q scribendam putavit; non enim dicimus cocere, sed coquere; ut Virgilius, Apricis coquitur vindemia saxis.
41 V littera in quibusdam partibus orationis vitiose inseritur, ut in eo quod est urguere; urgere enim dicimus, non urguere. Virgil. Urgentur poenis, sine u positum est. Et illud, Ungere tela manu, ferrumque armare veneno. Nam quominus unguo debeat dici, evidenter apparet: quod nullum verbum est vo terminatum, sive iunctim, sive solute, ut non eamdem u servet in praeterito; ut, volvo, volvi; eruo, erui.
42 Ungo vero, non ungui, sed unxi facit: quomodo pingo, pinxi; et tamen non utique nomini quod hinc fingitur, sic insertam videmus u litteram, ut evelli non possit, sicut apud eumdem Virgilium, Et pingues unguine taedas; et in consuetudine usurpatum unguentum dicitur: quod tamen sine u debet scribi.
43 Leprosi, a pruritu nimio ipsius scabiei dicti sunt, et ideo per p scribi debent.
44 Mille numerus, a quibusdam per unum l scribitur, quod milia dicimus, non millia; alii melius per duo ll existimant scribendum.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, De Orthographia, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Cassiodorus > 4